utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280216

Charter Number: 03280216
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Cristo salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem Bertrami prioris et Conventus Dunelmensium dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Henrico de Ferie nepoti dicti prioris ecclesiam de Hekinton cum pertinentiis habendam et tenendam libere et quiete et eum in ea canonice instituisse Quare volumus et precipimus quod predictus Henricus predictam ecclesiam cum pertinentiis habeat et teneat libere et quiete sicut aliquis clericus aliquam ecclesiam vel aliquod ecclesiasticum beneficium liberius et quietius habet et tenet Hiis testibus Aimerico archidiacono Dunelmensi Petro Thebert persona de Hoveden magistro Iohanne de London magistro Alexandro medico Rogero cappellano magistro Robberto de Camera Willelmo Lexoviensi Germano clerico Willelmo Natali et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter