utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280218

Charter Number: 03280218
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Phillipus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo de Hill et heredibus suis pro homagio et servitio suo subscriptas culturas terre in villa nostra de Stanhope scilicet in Harrou unam culturam pro viginti acris terre et sub Edolmeside unam culturam pro duodecim acris terre et iuxta terra [de] Merhau versus occidentem unam culturam pro octo acris terre et in Rochopside unam culturam pro sex acris terre et in Rohope crofte unam culturam pro sex acris terre et in Shotterley unam culturam pro decem acris terre et in super boscum de Harrouside et quatuor acras de vasto nostro ad parcam faciendam scilicet duas acras iuxta groves de Snaufeilde versus occidentem et duas acras iuxta Swetwell versus orientem et tofta et crofta ad predictam terram pertinentia habenda et tenenda sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris viginti solidos ad quatuor terminos in episcopatu nostro constitutos pro omni alio servitio auxilio consuetudine et demanda que exigi possit Prenominatus autem Willelmus et heredes sui quieti erint de pasnagio propriorum porcorum suorum et habebunt meiremium et focalia de foresta nostra per visum forestariorum nostrorum sicut liberiores homines nostri in foresta nostra manentes habent et habeant logia sua et averia sua ubicumque voluerint extra defensam nostram et si forte averia sua de pasturis suis evaserint usque in nostram defensam quieti sint omnimodo de illa evasione et inde non causentur a quocunque et siccum boscum capiant ubique infra defensam nostram Quare volumus et precipimus quod prenominatus Willelmus et heredes sui terram predictam cum toftis et croftis predictis habeant et teneant libere quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pasturis in viis et semitis in introitibus et exitibus in stagnis et molendinis et in omnibus rebus et locis et libertatibus et aisiamentis sicut aliquis in Weredale liberius et quietius de nobis habet et tenet His testibus Aimerico Dunelmensi archidiacono magistro Iohanne de London Leone de Heriz Iordano Escolland Gillberto de Loga Rogero Daudre Galfrido filio Galfridi Willelmo de Laton Waltero de Monasteriis Rogero de Punchardon Roberto filio Meldr Roberto de Amundevill Gillberto Hansarde Reginaldo Abelin et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter