utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280219

Charter Number: 03280219
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Phillipus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilecto servienti nostro Willelmo del Hill pro homagio et servitio suo quater viginti et octo acras terre de vasto nostro subtus Bradewde ex australi parte ville de Stanhope habendas et tenendas sibi et heredibus vel cui assignare voluerit de nobis et successoribus nostris in feodum et hereditatem reddendo inde anuatim nobis et successoribus nostris [unam] marcam argenti ad quatuor terminos in episcopatu nostro constitutos libere et quiete et honorifice pro omni alio servitio auxilio et consuetudine et exactione Quare volumus et precipimus [quod predictus] Willelmus et heredes sui vel ille cui predictam terram assignaverit habeant et teneant predictam terram cum pertinentiis suis libere et quiete et honorifice in bosco et plano in viis et semitis et pratis et pasturis in introitibus et exitibus in aquis et stagnis et molendinis et in omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus et aisiamentis et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus salva in omnibus foresta nostra Ita tamen quod predictus Willelmus et heredes sui vel ille cui predictam terram assignare voluerit quieti sint de pannagio propriorum porcorum suorum de propria nutritura sua quos non adquisierunt contra pannagium nostrum Volumus etiam ut habeant de foresta nostra focalia et meremium ad edificia sua facienda per visum forestariorum nostrorum sicut liberiores homines nostri in foresta manentes habent His testibus Americo Dunelmensi et Karleolensi archidiachono Iordano Escoll Gilberto Hansarde Roberto de Amundevill Rogero de Audr Petro Pichot magistro Waltero de Wisbeche Radulpho capellano Pagano cappellano magistro Willelmo Natali Galfrido de Aldent Willelmo Britton Reignaldo Abellin Hugone Cauto Hom filio Reg Ricardo persona de Stanhope Alano Ruffo Rogero de Myers Alano Pugnant et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter