utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280221

Charter Number: 03280221
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus Bertramo priori et Aimerico archidiacono et omnibus baronibus et hominibus suis de Haliwerefolc salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo filio Willelmi de Hoveden et ei vel eis quem vel quos heredem vel heredes inde constituere voluerit et eorum heredibus in feodum et hereditatem quinquies viginti acras terre in dominio Willelmi de Buterwic cum tofto et crofto et cum medietate totius prati dominici et cum medietate molendini que predictus Willelmus de Buterwic concessione et voluntate Hugonis bone memorie predecessoris nostri predicto Willelmo de Hoveden patri prefati Willelmi vendidit et carta sua confirmavit tenenda et habenda in feodum et hereditatem sicut predictum est libere et quiete et honorifice in viis et semitis in introitibus et exitibus in pratis et pasturis in moris et mariscis et in omnibus aliis aisiamentis et libertatibus sicut in carta ipsius Willelmi de Buterwic plenius continetur redimendo liberum servitium suum annuatim versus predictum Willelmum de Butterwic et heredes suos per dimidiam marcam argenti scilicet quadraginta denarios ad pentecosten et quadraginta denarios ad festum sancti Martini pro omni servitio consuetudine auxilio et omni alia demanda salvo servitio nostro Volumus etiam quod prefatus Willelmus de Buterwic et heredes sui warantizent predicto Willelmo filio Willelmi de Hoveden et cui vel quibus ipse assignaverit et eorum heredibus prefatam terram contra omnes homines et adquietent eam versus nos et successores nostros in omnibus et nominatim in eis que ad drengagium pertinent vel que de drengagio exigi possunt sicut in carta predicti Willelmi de Butterwic ut prescriptum est plenius continetur Hiis testibus Aimerico archidiacono Iordano Escoulland Roberto de Wattevill Lione de Heriz Willelmo filio Thome Rogero de Coigners Waltero de Musters Waltero de Daivill Willelmo de Laton Simone de Hauthorn Ilgero Burdun Iohanne de Torp Johanne de Mara Alano de London et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter