utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280226

Charter Number: 03280226
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Robberto de Languelee et heredibus eius pro homagio et servicio suo in feodo et hereditate quadraginta acras terre de wasto nostro inter Ess et Diuemess ex orientali parte vie que vadit Roelee habendas et tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete et honorifice reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim quatuor solidos ad quatuor terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servicio auxilio consuetudine et exactione Quare volumus et precipimus quod predictus Robbertus et heredes sui predictam terram habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per predictum servicium libere quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in terris cultis et incultis in viis et semitis in introitibus et exitibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus salva in omnibus foresta nostra ita quod quietus sit de pasnagio propriorum porcorum suorum de nutritura sua quos non adquisierit contra pasnagium nostrum Hiis testibus Aimerico archidiacono Dunelmensi Leone de Heriz Iordano Escolland Rogero Daudr Robberto filio Meldr Gileberto Ansard Robberto de Amundevill Waltero de Mostiers Willelmo de Lomelee Waltero Daudr Petro Arpin Roberto filio Thome Iohanne de Torp Daniele de Ess Hugone de cappella Willelmo de Herlesee et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter