utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280230

Charter Number: 03280230
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ph[ilippus] dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus tocius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse quantum ad nos pertinet Rob[ber]t[o] de Monasteriis illas tres bovatas terre de triginta et sex acras terre in villa de Whitton quas Gille[ber]tus et Ro[b]ertus Tulli et Robbertus Dod tenuerunt cum eorum tofus et pertinen[t]iis suis et cum communi pastura eiusdem ville et viginti et quatuor acras terre et duas acras prati quas Gillebertus de Leia ei dedit de dominio suo inter Snocacris et Blaclawburn tenendas et habendas eidem Robberto et heredibus suis de heredibus predicti Gilleberti et de heredibus suis libere et quiete ab omnibus serviciis et consuetudinibus et exactionibus reddendo inde annuatim heredibus predicti Gilleberti viginti et septem denarios tresdecim denarios et obulum ad Pentec[os]ten et tres[de]cim denarios et obulum ad festum sancti Martini et adquietando per eosdem viginti et septem den[arios] s[u]um liberum servicium militis quantum pertinet ad vicesimam partem feodi unius m[ilitis] Quare volumus et precipimus quod predictus Robbertus et heredes sui habeant et teneant de heredibus predic[ti] Gil[leber]ti predictas terras cum omnibus aisiamentis ad easdem pertinentibus liberas et quietas in villa et extra [v]il[lam] in introitibus et exitibus et in cunctis libertatibus per predictum servicium tantum sicud in carta supradicti Gilleberti rationabiliter continetur Hiis testibus Aemerico archidiacono Dunelmensi magistro Iohanne de Lond Leone de Heriz Iordano Escolland Rogero de Aldre Willelmo de Laton Roberto filio Meldredi Roberto de Amundivill Radulfo de Multon Gilleberto de Abig[wurth] et Rogero fratre suo Waltero de Monasteriis Rogero de Turtainst Drogone de Mid[el]ham Robberto de Boldon Willelmo de Linz et Galfrido filio suo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter