utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280236

Charter Number: 03280236
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus tocius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Luce de Richeford et heredibus suis vel cui assignare voluerit preter quam loco religioso pro homagio et servicio suo in feodo et hereditate totam terram in Greneschipelee de Bedeburnemuthe contra montem usque ad magnam viam que se extendit usque Buwinges et ita descendendo usque ad divisas Johannis de Hameldon et de divisis Iohannis de Hameldon descendendo usque ad rivulum qui cadit in Wer scilicet inter Elmewel et Diackneford et Wer descendendo usque Bedeburnemuthe pro quadraginta acris terre habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit preter quam loco religioso de nobis et successoribus nostris libere quiete et honorifice reddendo nobis et successoribus nostris singulis annis quedam calcaria deaurata vel sex denarios ad festum sancti Cuthberti in Septembri pro omni alio servicio et exactione Quare volumus et precipimus quod predictus Lucas et heredes sui vel eorum assignati nisi in loco religioso prefatam terram habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per prenominatum servicium libere quiete et plenarie in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis stagnis et molendinis sine nocumento molendinorum nostrorum et villarum nostrarum in viis et semitis in introitibus et exitibus et in omnibus aliis aisiamentis et libertatibus ad eandem terram pertinentibus salva foresta nostra Ita tamen quod de eadem foresta focalia et meiremum capiant ad edificia sua facienda per visum forestariorum nostrorum et quieti sint de pasnagio propriorum porcorum suorum de nutritura sua quos non adquisierint contra pasnagium nostrum et habeant communem pasturam cum liberis hominibus et aliis vicinis suis Hiis testibus Aimerico Dunelmensi archidiacono Bertramo priore Dunelmensi Galfrido de Coisners Rogero daudre Iordano Escolland Willelmo de Laton Waltero de Mosters Galfrido dauclent tunc vicecomite magistro Simone de Ferlinton Willelmo Briton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter