utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280242

Charter Number: 03280242
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Henrico Walensi et heredibus suis pro homagio et servitio suo in feudo et hereditate totam terram que continetur infra has divisas scilicet inter Rutendeburneheved et Redistroper et exinde versus orientem usque ad vadum de Exeltreforde et exinde usque ad petram stantem de Softlawe et de petra de Softelawe versus occidentem per supercilium de la more usque Rutendeburneheved habendam et tenendam sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete pacifice plenarie et honorifice faciendo inde nobis et successoribus nostris servitium decime partis feudi unius militis pro omni alio servitio auxilio consuetudine et exactione Quare volumus et precipimus quod predictus Henricus et heredes sui predictam terram habeant et teneant de nobis et successoribus nostris per predictum servitium in bosco et plano in pratis et paschuis in aquis stagnis et molendinis in moris et mariscis in terris cultis et incultis in viis et semitis in introitibus et exitibus cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad predictam terram pertinentibus Volumus etiam et concedimus quod predictus Henricus et heredes sui quieti sint de pannagio propriorum porcorum suorum de nutritura sua quos non adquisierint contra pannagium nostrum et quod ipsi et homines sui habeant de foresta nostra focalia et marremium ad edificia sua facienda per visum forestariorum nostrorum Hiis testibus Americo Dunelmensi et Karleolensi archidiacono Roberto filio Meldredi Henrico de Nevile Gilberto Hansard Galfrido de Coineriis Roberto de Amundevill Leone de Heriz Iordano Escoll Galfrido filio Galfridi Rogero Daudre Galfrido de Avel Simone de Brunt Willelmo Brit Willelmo de Hoved Philippo de Gildef Iohanne de Tertlinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter