utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280243

Charter Number: 03280243
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus totius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo filio Ernaldi et heredibus suis pro servicio et homagio suo donationem quam bone memorie Hugo predecessor noster quondam Dunelmensis episcopus eidem Willelmo filio Ernaldi et heredibus suis fecit videlicet de vi acris terre de vasto deinter Merleden et Neuhuseden reddendo inde singulis annis nobis et successoribus nostris dimidiam marcam pro omni servicio et consuetudine sicut in carta predicti Hugonis predecessoris nostri quam idem Willelmus habet plenius continetur Quare volumus et precipimus quod prefatus Willelmus et heredes sui eandem terram per predictum servicium de nobis et successoribus nostris habeant et teneant in bosco et plano in pratis et pascuis et mariscis in aquis et stagnis in viis et semitis bene et in pace libere et quiete ab omni alia consuetudine His testibus B priore Dunelmensi Hamerico archidiacono Reginaldo Gana[n]z vicecomite Gaufrido filio Ricardi Iordano Escolland Willelmo filio Thome Rogero de Audre Rogero de Coisnieres Roberto filio Meldret Rogero de Clibeshord Gaufrido filio Gaufridi Willelmo de Lummeleia et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter