utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280253

Charter Number: 03280253
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Sciatis nos ad presentationem dilectorum filiorum prioris et conventus Dunelmensium divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto filio Willelmo de Royng ecclesiam de Bellington cum omnibus pertinentiis suis habendam et tenendam omnibus diebus vite sue in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad prefatam ecclesiam pertinentibus ita libere quiete et integre sicut aliquis predecessorum suorum eam unquam liberius quietius et integrius tenuit ipsumque personam in eadem canonice instituimus salvo nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parrochiali salva etiam dictis priori et conventui Dunelmensibus debita et antiqua pensione quam de predicta ecclesia percipere consueverunt salvis etiam Nicholao de Herviliers decima bladi de Nederton et uno tofto in villa de Bellington quoad vixerit ita quod post decessum ipsius Nicholai et decima ipsa de Nederton et toftum in villa de Bellington eidem ecclesie de Bedlington redintegrentur Testibus S Dunelmensi et A Norhumbrensi archidaconis magistro Thoma de Lichefeld magistro Philippo de Suham magistro Simone de Talinton magistro Roberto Morel Iacobo capellano Simone et Nicholao de Hadham Matheo de Winterbum Henrico de Mariscis Willelmo de Blokkel Petro de Bathon et aliis Dat per manum nostram apud Dunelmum xxii die Septembris anno pontificatus nostri secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter