utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280259

Charter Number: 03280259
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius om[nibus sancte ma]tris ecclesie filiis has literas visuris vel audituris eternam in domino salutem Noverit universitas vestra [nos concessisse] ac presenti carta confirmasse dilectis filiis nostris priori et monachis Dunelmensibus ecclesiam de Acle et [ecclesiam] de Pitingdun cum capellis et omnibus aliis pertinentiis in proprios usus habendas et in perpetuum [te]nendas et possidendas ad sustentationem domus sue et ad refectionem hospitum et peregrinorum ita tamen quod ad presentationem dictorum prioris et monachorum in singulis ecclesiis singuli vicarii constituentur qui eis in propriis personis honeste deservient et alteragia dictarum ecclesiarum integre habebunt excepta decima lane et agnorum dictorum monachorum de dominicis suis Si autem alteragium de Acle duodecim marc as non valeat dicti monachi illud duodecim marcas valere facient Alteragium vero de Pitingdun decem marcas iidem valere facient si decem marcas non valeat Hanc autem concessionem nostram venerabilis pater noster Walterus Eboracensis archiepiscopus dictis monachis ad petitionem nostram confirmavit Hiis testibus E archidiacono Dunelmensi magistro Alano de Len officiali Dunelmensi magistro Simonede Ferlington magistro Willelmo de Stichil magistro Amaldo de Auclent Roberto clerico de Alverton magistro Nicholao de Hedun et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter