utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280261

Charter Number: 03280261
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuitu dei concessisse et hac carta nostra confirmasse dilectis filiis priori et conventui Dunelmensibus ecclesiam de Dalton habendam et tenendam in usus proprios in perpetuum libere quiete et integre cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis ipsamque ad sustentationem camere eorumdem assignavimus salvo nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parrochiali Et ut hec concessio et confirmatio nostra perpetuam optineant firmitatem presentem cartam sigilli nostri appositione duximus roborandam Testibus S Dunelmensi et A Norhumbrensi archidiaconis magistris Thoma de Lichefeld Philippo de Suham Simone de Talinton Willelmo de Roynges Matheo de Winterburn Willelmo de Cirencestr et aliis Dat per manum nostram apud Dunelmum xxii die Septembris anno pontificatus nostri secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter