utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280264

Charter Number: 03280264
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Anno incarnationis dominice MCCXXII convenit inter dominum Dunelmensem episcopum et priorem et conventum Dunelmenses die sabbati proxima ante festum sancti Michaelis in maiori ecclesia Ebor quod bladum de Cornhale de autumno presenti erit in sequestro sub manibus archidiaconorum Wigornensis et Dunelmensis salvis episcopo et monachis possessione et proprietate secundum quod habuerunt die huius conventionis Idem erit de bosco quod monachi vocant boscum de Hewrth scilicet quod erit in sequestro sub manibus eorumdem ita quod nullus capiat aliquid de bosco illo salvis episcopo et monachis possessione et iure secundum quod habuerunt die huius conventionis Tres autem prisones qui sunt in carcere de Norham erunt similiter in sequestro sub manibus duorum militum quorum unus sit homo episcopi et alter homo prioris salvis episcopi et monachorum possessione et iure que scilicet habuerunt die huius conventionis Durabunt autem hec sequestra usque ad diem proximum quem inquisitores prefixerunt episcopo et si infra diem illum non fuerit pax reformata inter episcopum et monachos omnia erunt in eo statu in quo fuerunt die huius conventionis prisones etiam restituentur in prisonam primam Et si a die huius conventionis infra predictum diem inquisitioni prefixum fuerit aliquid impetratum vel ab episcopo vel a priore et monachis vel a quocumque quod contingat inquisitionem impetratam vel lites motas vel statum Dunelmensis episopi vel prioris et monachorum vel possessiones eorumdem viribus perpetuo carebit Episcopus autem infra predictum diem inquisitioni prefixum satisfaciet priori et monachis de sexaginta marcis pro blado de Alverton quod venditum erat Alexandro de Dorset Omnes autem lites mote inter eosdem episcopum et monachos vel econverso usque ad diem inquisitioni prefixum cessabunt sed per procuratores utriusque partis capientur dies tam in curia Christianitatis quam Regis prefigendi post diem predictum inquisitioni prefixum In huius rei testimonium dominus episcopus Dunelmensis presenti scripto sigillum suum apposuit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter