utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280267

Charter Number: 03280267
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunholmensis episcopus domini regis cancellarius omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto et fideli nostro Galfrido scissori nostro et heredibus suis pro homagio et servitio suo triginta acras terre de vasto nostro inter terram eiusdem Galfridi que dicitur Edemanesho et terram Nicholay de Charlau per divisas subscriptas scilicet de Cloggenbrig versus occidentem sicut iter se extendit usque ad hayas Nicholai de Charlau et sic in longum earumdem hayarum versus austrum usque ad semitam que est inter domum eiusdem Nicholai et villam de Wttun et a semita illa versus orientem usque ad Stocwell et de Stocwell versus aquilonem per Myddingwell ascendendo et per Clogwell usque Cloggenbrig habendas et tenendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feodo et hereditate inperpetuum libere quiete et integre reddendo inde nobis et successoribus nostris per annum duodecim denarios ad quatuor terminos in episcopatu nostro constitutos pro omni alio servitio consuetudine et exactione Concedimus etiam eidem Galfrido et heredibus suis rationabile estoverium suum in foresta nostra ad reparationem domorum et haiarum suarum per visum forestariorum nostrorum et communam pasture in foresta nostra cum proximis vicinis suis Quare volumus et firmiter precipimus quod prefatus Galfridus et heredes sui habeant et teneant predictas triginta acras terre cum pertinentiis suis per predictas divisas cum predicta communa pasture et cum predicto rationabili estuverio suo in foresta nostra ad reparationem domorum et haiarum suarum per prenominatum servitium sicut predictum est Et ut hec donatio concessio et carte nostre confirmatio perpetuam optineant firmitatem presentem paginam sigilli nostri appositione roboravimus Testibus domino Rogero Bertram Roberto de Cokef Rogero de Audr Iordano Heyrun magistris Symone de Ferlinton Waltero Crispin Willelmo de Grenlau Willelmo de Wysebec Thurstano de London Roberto de Yaland Ricardo de Yaland Nicholao de Hadham Roberto de Langel Willelmo de Stawell et aliis Dat apud Hoveden tercio die Ianuarii pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter