utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280273

Charter Number: 03280273
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris salutem in domino eternam Noveritis universitas vestra nos divine caritatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse deo et beate Marie de Kelchou abbati et monachis ibidem deo servientibus piscarias de Wdehom et de Redehou cum omnibus aysiamentis ad predictas piscarias pertinentibus sicut carte donatorum suorum quas inde habent rationabiliter testant Dedimus etiam predictis abbati et monachis de Kelchou ibidem deo servientibus unum thoftum in villa de Twedemue illud videlicet quod Alexander de Riparia quandoque tenuit una cum fonte sancti Michaelis qui est in eodem thofto et tres acras terre in territorio de Twedemue que sunt supra ripam fluminis Twede contigue piscariis de Wdehom et de Blakewel cum communia et omnibus aisiamentis quantum pertinet ad tantum terre in eadem villa de Twedemue in puram et perpetuam elemosinam Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti abbas et monachi de Kelchou habeant et possideant predictas piscarias thoftum predictum et predictas tres acras terre cum omnibus pertinentiis suis ut predictum est libere quiete et integre inperpetuum Ut autem hec nostra donatio et concessio perpetuam optineant firmitatem presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter