utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280275

Charter Number: 03280275
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum aliquando esset contentio inter Ph de sancta Helena personam ecclesie de Lanchester ex una parte et Radulphum monachum procuratorem et fratres hospitalis sancti Egidii de Kepier ex altera parte super decimis et obventionibus de Satley et medietate de Collerley tandem consentientibus et nobis ordinantibus in hunc modum amicabiliter de consensu eorum sopita est scilicet quod predictus procurator et fratres de Kepier et successores sui reddant anuatim imperpetuum dicto Ph de sancta Helena et successoribus suis personis ecclesie de Lanchester xl s nomine pensionis ad duos anni terminos scilicet xx ad Pentecosten et xx ad festum sancti Martini in hieme pro decimis et obventionibus parochialibus ad villam de Satley et medietatem de Collierley pertinentibus Ita quod in nullis terris cultis aut incultis possessionibus aut rebus aliis ad ecclesiam de Langec pertinentibus eidem ecclesie propter hoc molesti erunt aut iniuriosi [Et ut] hec compositio nostra rata stabilis et concussa futuris temporibus permaneat presens scriptum fieri fecimus sigilli nostri appositione roborari Testibus domino Roberto de Nevil canonico Lichf magistro Simone de Farlington magistro Thurston de London Ada de Yeland Ricardo Nicholao et Roberto fratribus eius Roberto de Cokefeld Nicholao de Haddam Petro de Baton et aliis Dat per manum nostram apud Akelent sexto die Septembris anno pontificatus nostri quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter