utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280276

Charter Number: 03280276
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus hominibus tocius episcopatus sui Francis et Anglis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Bertholomeo de Marisco rationabilem donationem quam dominus Philippus predecessor noster eidem Bertholomeo fecit pro homagio et servitio suo de sexties viginti acris terre in Meland quas Radulphus de Bires de predicto Philippo predecessore nostro tenebat et de servitio eiusdem Radulphi et heredum suorum in perpetuum sine aliquo retenemento scilicet de sexaginta solidis per annum habenda et tenenda sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris sicut carta prefati Philippi predecessoris nostri quam predictus Bertholomeus inde habet rationabiliter testatur Quare volumus et firmiter precipimus quod prefatus Bertholomeus et heredes sui habeant et teneant totum predictum tenementum in perpetuum bene et in pace libere et quiete integre et honorifice in omnibus locis et rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad tenementum illud pertinentibus sicut predictum est Hiis testibus Simone archidiacono Dunelmensi Alano archidiacono Northumbr magistro Thoma de Lichefeld magistro Simone de Talington magistro Roberto Morell Matheo de Winterburn Nicholao de Hadham Willelmo de Roynges Dat apud Dernington sexta die Maii pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter