utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280278

Charter Number: 03280278
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse abbati Rievall et monachis ibidem deo servientibus Crossebiam in Alvertonesir cum pertinentiis in qua sunt tres carucate terre et totam Cotonam in qua sunt alie tres carucate terre et quatuor acras et unam perticatam terre arabilis in Thornton cum omnibus pertinentiis et libertatibus que pertinent ad predictas terras de Crosseby et de Cotton in pratis et pascuis aquis mariscis molendinis viis et semitis cum toftis et croftis et cum omnibus aliis rebus per rectas divisas per quas bone memorie H episcopus predecessor noster eas in presentia sua per sacramentum legalium hominum fecit deambulari sicut in carta sua continetur excepto dominico prato de Crosseby quod in manu nostra retinemus Ipsis vero monachis concessimus pratum quod ad rusticos eiusdem vine pertinebat Hec omnia concessimus eis reddendo inde nobis et successoribus nostris novem marcas per annum ad terminos in Alvertonesir constitutos salvo iure ecclesiarum de Leka et de Alverton Si autem aliquis aliquando adversus ecclesiam Rievallensem super predictas terras calumpniam moverit nos et successores nostri pro ea stabimus contra omnes homines defendendo tanquam pro dominico nostro Volumus itaque ut predicti monachi teneant hec omnia cum omnibus predictis divisis et pertinentiis et libertatibus suis libere quiete et honorifice et integre in perpetuum Abbas autem et conventus eiusdem ecclesie speciali familiaritate nos in patrem et specialem advocatum recipiunt ut et in vita et in morte pro nobis sicut pro abbate suo sint apud deum devoti in omnibus que ad salutem nostram pertinent Nos quoque vice eadem ipsos in filios speciales suscipimus ut in omnibus necessitatibus atque negotiis suis ad nos veniant sicut ad patrem et ad eum qui ipsos et domum ipsorum et omnia que ad ipsos pertinent sub manu protectionis nostre manutenenda et defendenda suscipit Ut autem hec in posterum perpetuam optineant firmitatem huic scripto sigillum nostrum apposuimus Testibus domino W Eboracensi archiepiscopo Anglie primate H abbate de Novo Monasterio Roberto de Ros Willelmo et Roberto filiis eius S Dunelmensi et Alano Northumb archidiaconis magistro Thoma de Lichefeld Willelmo de Thameton magistro Alexandro Nolan Philippo de sancta Helena Willelmo de Roing et aliis Datum per manum nostram apud Hoveden prima die Iunii anno pontificatus nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter