utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280280

Charter Number: 03280280
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222 - 1223
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto nostro Roberto de Yeland totam terram illam que vocatur Raveneshelm cum omnibus pertinenciis suis per subscriptas divisas scilicet de Thame sicut haye de Lamesley extendunt se contra montem usque hayas de Raveneswrth et per hayas illas de Raveneswrth usque in chiminum qui vadit inter Raveneswrth et Quicham et sic per chiminum illum usque in Blakebum descendendo usque in Thame et sic per Thame ascendendo usque ad predictas hayas de Lamesley habendam et tenendam in feodo et hereditate sibi et heredibus suis in perpetuum libere quiete et integre prout in carta Galfridi filii Galfridi quam idem Robertus inde habet et quam nos inspeximus plenius et expressius racionabiliter continetur Concessimus eciam eidem Roberto et heredibus suis et hominibus eorum de dono nostro racionabile estuverium suum in foresta nostra ad edificia sua et hayas suas per visum forestariorum nostrorum et communem pasturamin foresta nostra cum vicinis militibus sicut aliquis vicinorum militum ex illa parte foreste manencium eam liberius et quietius habet Et ut hec nostra concessio et carte nostre confirmacio perpetuam optineant firmitatem presentem paginam sigilli nostri apposicione munivimus Testibus Rogero Daudr Iordano Heyrun Roberto de Kokefeld Iohanne de Peuton Thoma filio Bernardi Willelmo Briton Ricardo de Holineside Reginaldo Dabbelin Thoma Bard Willelmo Harpin Adam de Merley Roberto de Langeley Roberto de Koggeshall Galfrido de Akeshel et aliis Dat per manum nostram apud Dunelmum quarto die Iunii pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter