utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280281

Charter Number: 03280281
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222 - 1223
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Cum prebenda quam dilectus noster in Cristo magister Laurentius de sancto Nicholao in ecclesia Eboracensi tenet ad honestam sustentationem canonici non sufficiat nos divine pietatis intuitu ecclesiam de Thokerinton cum omnibus pertinentiis ad presentationem et concessionem venerabilis patris domini W Eboracensis archiepiscopi et Anglie primatis eiusdem ecclesie patroni ob reverentiam beatorum apostolorum Petri et Pauli Eboracensis ecclesie patronorum in augmentum prebende dicti magistri Laurentii prefate ecclesie Eboracensi ac ei qui eiusdem prebende canonicus exstiterit perpetuo concessimus et confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Testibus magistro Thoma de Lichefeld cancellario ecclesie magistro Willelmo de Lanum archidiacono Dunelmensi magistro Waltero Crispyn officiali nostro magistris Thurstano de London et Willelmo de Wysebeche [Philippo] presbitero de sancta Elena Petro Grimbald et aliis Dat apud Rikehale quinto die Iunii pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter