utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280310

Charter Number: 03280310
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fi1v)
map View Map
Charter:
R dei gratia [] I senescallo [] Quoniam lites nobis odiose sunt et appetere magis debeamus pacem quam iurgia vobis mandamus quatinus ex gratia nostra ut dicimus permittatis priorem et conventum pacifica gaudere possessione pasture nemoris sui de Acle super qua assisa capta fuit que adhuc ut dicitur obscura est usque ad festum assumptionis beate Marie virginis prohibentes hominibus nostris ne interim communam de predicta pastura petant nec possessionem monachorum perturbent Ita tamen quod prior et conventus Dunolmenses litteris suis patentibus quarum formam sub sigillo nostro vobis transmittimus caveant quod pretextu huius gratie nichil iuris vendicabunt in predicta pastura plusquam habuerunt die veneris proximo ante festum sancti Barnabe anno gratie Millesimo CCXXXI Insuper propter istam gratiam quam dicimus esse concessam nullum emolumentum vel preiudicium in iure vel proprietate nobis vel successoribus nostris nec etiam dictis monachis generabitur Et si forte alique controversie vel contentiones suborte fuerint occasione dicte pasture volumus et mandamus quod omnia usque ad terminum predictum ex utraque parte in pace quiescant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter