utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280315

Charter Number: 03280315
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem eternam in domino Noveritis nos concessisse et dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilecto et fideli clerico nostro magistro Willelmo de Dunelmo ad sustentationem suam in episcopatu Dunelmense quicquid in dominico habemus in parochia de Weremuth videlicet maneria nostra de Weremutha et de Refhop cum pertinentiis suis omnibus tam in terris quam in aquis et molendinis in redditibus servitiis et rebus aliis ad dicta maneria pertinentibus preterea concessimus eidem villam de Sunderland cum pertinentiis suis habenda et tenenda libere et quiete et pacifice toto tempore vite sue ita quod non sit medius inter nos et ipsum in temporalibus aut spiritualibus ad nos pertinentibus reddendo inde annuatim quadraginta marcas argenti scaccario nostro de Dunelmo ad quatuor terminos in episcopatu nostro constitutos salvis nobis in omnibus regali nostro tam in terris quam in aquis et servitio militum qui terras habent in parochia de Weremuth et iure patronatus ecclesie de Weremuth et proprietate et possessione predicte ecclesie et predictorum maneriorum in omnibus si contingat magistrum Willelmum cedere vel decedere Et ut hec nostra donatio et concessio firmitatis robur optineant presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Iohanne de Rumes tunc senescallo nostro domino Radulpho tunc priore de Finchale W de Lindon et I Forti magistris Petro de Derlington vicario de Pitingdon Roberto vicario de Cestria et multis aliis Dat per manum Henrici de Shyrebum capellani nostri x kalendas Septembris pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter