utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280335

Charter Number: 03280335
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Noveritis nos confirmasse nobili viro domino Petro Sarraceno civi Romano et heredibus suis imperpetuum villam de Langeleye et Miggeleye et triginta acras terre in Cherlawe cum omnibus pertinentiis suis adeo plene sicut Hemericus archidiaconus et Henricus de Grey et idem Petrus eas rationabiliter habuerunt et rationabiliter tenuerunt reddendo nobis et successoribus nostris annuatim pro villa de Langeleye dimidiam marcam et pro aliis terris quinque solidos ad quatuor anni terminos in episcopatu nostro constitutos Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus domino Radulfo priore Dunelmensi domino Willelmo archidiacono Dunelmensi magistro Alexandro Nolano domino Hugone de Hertebum domino Iohanne de Rumes Hugone de Capella Iordano Hayrun Simone de Bruntoft militibus magistro Willelmo de Kilkenn Gilberto de hospitali Stephano de Burton et Willelmo clericis nostris et aliis Dat apud Middelham per manum Valentini capellani nostri vi id Marcii pontificatus nostri anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter