utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280339

Charter Number: 03280339
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Noveritis nos cartas domus et fratrum leprosorum sancti Bartholomei de Twedemuth inspexisse super terris pia liberalitate a Cristi fidelibus sibi in puram et perpetuam elemosinam collatis quarum nomina specialiter duximus assignanda videlicet in villas et territorio de Twedemuth ex collatione Ermentrude quondam uxoris Eustacii filii Alberti quadraginta et quatuor acras ex collatione Alexandri de Ryveria triginta et novem acras et dimidiam cum pertinentiis ex collatione Mabille filie Eustacii totam terram quam habuit versus Redehouleche versus aquilonem et totam partem suam in marisco secus viam que ducit ad Scremeston et dimidiam acram terre ad Warinespottes ex collatione Susanne filie Mabille unum toftum et quinque acras terre cum pertinentiis ex collationibus David de Houbume et Iacobi filii sui tres acras item in territorio de Scremeston ex collatio Roberti de Scremeston duas acras item in villa et territorio de Orde ex collationibus Elualdi de Orde et Ade filii sui quindecim acras et sexaginta quadrigatas focalis scilicet quadraginta de turb[is] et viginti de petis in mora et marisco de Orde et pasturam propriis averiis ipsius domus in communi pastura de Orde ex collatione Henrici de Orde focale quadraginta quadrigarum item ex collatione eiusdem quadraginta bigatas focalis et duodecim acras terre cum tofto et crofto et cum omnibus aysiamentis ad villam de Orde pertinentibus et cum libertate molendi bladum quod creverit super predictas duodecim acras ad molendinum dicti Henrici sine multura Nos vero super nominatas collationes ratas et gratas habentes prenominatas terras cum debitis libertatibus et liberis consuetudinibus predictis domui et fratribus sicut eas iuste possident confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Concedimus etiam eisdem ut liceat eis habere molendinum infra septa curie sue et ibidem proprium bladum libere molere ita tamen quod alienum ad molendum ibidem non admittant Remisimus autem eisdem imperpetuum ad reparationem vie que iacet inter cimiterium et Twedam quatuor solidos annuos quos solebamus ab eis percipere nomine multure sue Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Testibus magistris Simone penitentiario Michaele de Benton Hugone de Gahirst Ogero de Tyeys Willemo Stephano et Rogero clericis nostris et aliis Dat apud Fenwyk per manum Henrici capellani nostri tertio non Novembris pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter