utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03280342

Charter Number: 03280342
Cartulary Title: Durham 1196-1237 Volume 25
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1235
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Die lune proxima ante assumptionem beate virginis presentibus magistro Ricardo officiale domini Sar[esbiriensis] in hac parte vices eiusdem domini Sar[esbiriensis] gerente magistro H Tessun canonico Sar[esbiriensi] magistris W de Burgo et R de Ambian et aliis clericis domini Dunelmensis episcopi assignavit episcopus Dunelmensis omnes maiores decimas maioris Corsleg cum omnibus pertinentiis suis que tales sunt maiores decime maioris Corsleg decime de Whiteburn et de Bugeleg decime de Tolneston decime de Chupmanneslad sub via et decime de parva Corsleg in perpetuum in prebendam Wellensem ad quam admissus est ad presentationem domini I Bathoniensis episcopi et institutus per dominum R Saresbiriensem episcopum magister Iohannes de Uffinton et assignate sunt eedem decime tanquam valentes triginta marcas Et eodem die assignatio quatuor marcarum que dari debent vicario eiusdem prebende qui deserviet in ecclesia Wellensi suspensa est quousque ex tenore antique scripture compromissi inter dominum Dunelmensem et magistrum W archidiaconum Berkesir et magistrum E de Derham facti certificetur idem episcopus utrum eidem reservata sit potestas supplendi emendandi et mutandi Eodem etiam die suspensa est assignatio arie magistro Iohanni nomine dicte prebende assignande ad inhabitandum quousque diligens fiat inquisitio ubi in parochia de Werminist commodus possit assignari Actum apud Tarent predicta die lune pontificatus domini E Cantuariensis archiepiscopi anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter