utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290004

Charter Number: 03290004
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemplification
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Embedded Document Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Ricardus Londoniensis Godefridus Wintoniensis Seifridus Cicestrensis dei gratia episcopi et Rogerius sancti Augustini Cant et Algarus de Fefresham eadem gratia abbates et Willelmus prior sancti Pancratii de Lewes viris venerabilibus Cistersiensi et Clarevallensi abbatibus salutem in vero salutari Ad instantiam virorum religiosorum Odonis abbatis et conventus monasterii sancti Martini de Bello transcriptum quorundam instrumentorum prefati monasterii que oculis nostris secundum subscriptam formam vidimus et manibus nostris contrectavimus sigillis nostris in testimonium veritatis appositis ad [vo]s transmittimus apud discretionem vestram iustitie et veritati super his que vidimus et audivimus testimonium perhibentes Valete semper in domino [] Ego Clarembaldus do et concedo totam terram meam des mareis ultra Winchelesel abbati et monachis sancti Martini de Bello ad feudo firmam propter xx et iii solidos per annum pro omni servitio et hoc est concessum domini mei comitis Henrici de Augo et sigillo suo confirmatum et xii denarios in elemosina similiter eius concessu eis do et concede [] Sciant omnes et presentes et futuri quod ego Thomas de sancto Leodegario concedo et [hac] carta [mea confirmo] deo et ecclesie sancti Martini de Bello quatuor solida[tas] quas Gosfredus pater meus [d]ed[it] eidem ecclesie [in] elem[osina] suorum Concedo etiam eidem ecclesie omnem terram de feudo [] ultra W[in]celsei te[nendam de] me et de heredibus meis pro redditu viginti solidorum singulis annis pro om[ni] co[nsuetudin]e et servitio sine auxilio [] redditu decem solidi reddendi sunt ad festum sancti Iohannis Baptiste [] ad festum sancti Andree apostoli in [curia] sancti Martini de Bello per testimonium cyrographi quod est [] monachos eiusdem ecclesie in cuius cyrographi parte quam predicti monachi de me habent sigillum et [] domini mei comitis Pomfeci Post obitum [] dabunt idem monachi heredi meo unam marcam argenti de [r]el[ev]atione et sic ab herede in heredem sicut conventio fuit inter ipsos et patrem meum et sicut []erant Hanc concessionem hoc tenenda[m] tenore in perpetuum sine omni malo ingenio concedo et confir[mo] ex parte mea Gileberto filio Radulfo Rannulfo de [Ox]enel Roberto Bove ex parte monach[orum] Hugone filio eius Eadwino Willelmo filio eius Mauricio [Godwino] Haymone et multis a[lii]s
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter