utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290007

Charter Number: 03290007
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1192
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Lundon episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundon constitutis eternam in domino salutem Dilectorum nostrorum monachorum Becchensium religionem et honestatem approbatam attendentes eorum utilitati providere dignum duximus Hinc est quod ea que ex dono fidelium in diocesi nostra canonice sunt adepti et pacifice possident scilicet in ecclesiis decimis terris redditibus et ceteris elemosinarum largitionibus illis auctoritate nostra confirmamus que omnia hiis propriis exprimenda duximus vocabulis ecclesiam de Russelep cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Dunton cum omnibus pertinentiis suis ex dono Ricardi filii Gilleberti comitis Brionie duas partes decimationis de toto dominio suo in Standon tam in minutis decimis quam in garbis et unum villanum cum tota terra sua in eadem villa et duas partes decimarum quas habent in Listona et in Samford ex dono Simonis filii Arnaldi duas partes decimarum totius dominii sui in Finchingefeld et in Lachelee ex dono Garnerii de Chaureia duas partes totius dominii sui in Chaureia ex dono Arnaldi de Hedi totam terram suam de Russelep cum omnibus ad eandem terram pertinentibus ex dono Mauritii vicecomitis duas partes decime in Tyleteia et in Bichenacre ex dono comitis R de Ferrariis unam virgatam terre et duas partes decimationis totius dominii sui in Stebbinges et duas partes decime sue del Estlepe ex dono eiusdem comitis unam virgatam terre et duas partes decimationis de toto dominio suo in Wudeha ex dono Hugonis de Gornaco unam virgatam terre et duas partes decime totius dominii sui in Erdleiga et in Fordha similiter Hec omnia que predicta sunt sicut ea rationabiliter possident memorati monachi ne temporis diuturnitate possint in irritum devocari illis presenti scripto confirmamus et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Petro archidiacono Lundon magistro Alardo Ricardo de Windlesor Iohanne de Witenc canonicis Rogero Alano Berengario capellanis Willemo de Ely magistro Alexandro Radulfo de sancto Paulo Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld Ricardo clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter