Charter Document - 03290010
Charter Number: 03290010
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Lundonien episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Que locis religiosis canonice collata sunt et antecessorum nostrorum scriptis confirmata nostra tenemur auctoritate gratanter roborare Qua propter nos ecclesiam de Felsted cum omnibus pertinentiis suis abbatisse sancte Trinitatis Cadom et eiusdem loci conventui confirmavimus Et ut in posterum ipsius ecclesie bona in proprios usus convertant benigne concessimus sicut pie memorie predecessor noster G Foliot eis concessit et carta sua quam oculis nostris inspeximus confirmavit Ut autem quod a nobis actum est perpetue firmitatis robur optineat nos illud presenti scripto et sigillo nostro dignum duximus roborandum Testibus hiis Radulfo de Diceto Lund decano Ricardo de Storteford magistro scolarum Roberto de Clifford magistro Hugone a Lund magistro Petro de Waltha canonicis Lundon Rogero et David capellanis Iohanne de Stortef Iohanne Witeng Willelmo de Aveni[n]g Helia clerico de Hant Waltero clerico Alexandro de Norfolch Henrico pincerna Willelmo de Lund Radulfo parvo Galfrido Francigen et multis aliis