utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290035

Charter Number: 03290035
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1196
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Lond episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis et fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem gratiam et benedictionem Ex inspectione publici instrumenti P archidiaconi Rofens et Alexandri de Sakevill canonicorum ecclesie sancti Pauli Lond nobis exhibiti intelleximus quod cum inter ipsos et capitulum beati Pauli super advocatione ecclesie de Cadindon controversia esset in presentia venerabilis decessoris nostri G quondam Lond episcopi quam predicti P et A ad ius prebendarum suarum pertinere asserebant sicque inter eos diutius lis fuisset protracta tandem predicti P et A non habentes quid de iure proponerent advocationem predicte ecclesie ad ius capitulum Lond pertinere publice et in iure confessi sunt et sic penitus a lite recesserunt predicto episcopo sicut ex ipsius litteris patentibus perpendimus his que inter ipsos gesta fuerunt assensum prebente et id scripto suo publico confirmante Nos itaque quod inter predictos canonicos et capitulum ecclesie beati Pauli una cum auctoritate et assensu predicti decessoris nostri sicut premisimus gestum est ratum habentes id ipsum presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus magistro Petro de Walth
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter