utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290038

Charter Number: 03290038
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Lund episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Ea que ad honorem ecclesie dei et ad eius dignitatis augmentum recte disponuntur iustum est perpetua firmitate gaudere Inde est quod nos cum divinia dispositione ad ecclesie Lond regimen vocati essemus considerantes quod magister scolarum ecclesie beati Pauli solius fungeretur magisterii nomine et ex ipso magisterio vel nullum vel modicum sentiret emolumentum in mente et proposito habuimus ut cum nobis facultas subpeditaret aliquos magisterio conferremus redditus ex quibus ipse magister cum dignitatis nomine aliquod perciperet commodum Procedente itaque tempore communicato cum viris prudentibus consilio assensu decani et capituli beati Pauli hec que subscripta sunt ipsi magisterio assignavimus decimas scilicet totius dominici nostri de Fuleham tam de frugibus tam de aliis fructibus et de feno et alias minutas decimas omnes decimas quoque assartorum et novalium que ante tempora nostra ad cultum redacta sunt scilicet de x et vii acris de Bernes et de viginti acris in Stroda et de xx acris in campo dispensatorum et de xx acris in Wargem[er]e et de octo acris de sarto sagum et de xl quinque acris et dimidia inter assartum Ricardi et vetus fossatum et de sexaginta octo acris Wormeholt et Herleston et decimas de viginti duabus acris apud Sixtele et duabus acris in Whitemere et de duabus acris que iacent in Hoco et de novem acris essartorum in Wormeholt et de quatuor acris essartorum iuxta Wormeholt Hec autem omnia ad cultum ante tempora nostra redacta sunt Assignavimus etiam sepedicto magisterio omnes decimas nostras tam de frugibus quam de aliis fructibus et minutas de dominico nostro de Horset et de tota terra illa que fuit Humfridi de Marini Assignavimus etiam sepedicto magisterio unam acram terre in Horset ad repositionem decimarum eidem magisterio assignatarum libere et pacifice de nobis et successoribus nostris tenendam Ut autem hec nostra concessio perpetuam optineat firmitatem ne tractu temporis in dubium posset devocari vel in irritum eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roborare curavimus Hiis testibus Radulfo de Diceto ecclesie beati Pauli Lond decano magistro Alardo archidiacono Lond et aliis nominatis in carta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter