Charter Document - 03290041
Charter Number: 03290041
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1194
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1194
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus divina permissione London ecclesie minister eternam in domino salutem Universitati vestre notum fieri volumus Hugonem de Essex filium Henrici ratam et acceptam habuisse donationem quam fecerant Cecilia mater eius et Henricus frater ipsius Hugonis deo et ecclesie sancte Marie de Clerekenew[e]ll et monialibus ibidem deo servientibus super ecclesia de Walde et iure patronatus ipsius ecclesie ipsumque quantum in eo erat ecclesiam iam dictam cum iure patronatus et omnibus pertinentiis suis memoratis monialibus in liberam puram et perpetuam elemosinam concessisse cartaque sua confirmasse Facta sunt autem hec in presentia nostra Lundon apud sanctum Paulum anno ab incarnatione domini MCXCIIII in festo sancti Benedicti in Martio assidentibus nobis magistro Ricardo de Storteford magistro Alardo canonico sancti Pauli Alano Ricardo Iohanne de Storteford capellanis nostris magistro Alexandro Radulfo de sancto Paulo Iohanne de Waltham Willelmo de Walde Hugone scriptore clericis nostris