utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290044

Charter Number: 03290044
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[R]icardus dei gratia London episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London constitutis eternam in domino salutem Ea que necesse est perpetua securitate gaudere tunc nimirum firmiora subsistere omnis plurimum auctoritas eis robur prestiterit Nos igitur id quod a predecessore nostro venerabili G quondam episcopo London gestum est approbantes ipsiusque vestigiis inherentes ecclesiam de Stanstede iuxta Telam dilectis in Cristo filiis nostris canonicis de Merton auctoritate nostra concedimus et presentis carte nostre patrocinio communimus ita sane quod predicti canonici iure personatus omnes decimas frugum et leguminum ad eandem ecclesiam spectantes sicut ante ingressum nostrum solebant in usus proprios convertant Perpetuus autem vicarius ad presentationem canonicorum ab episcopo diocesano in ecclesia iamdicta institutus habebit omnes minutas decimas et omnes obventiones altaris et legata et omnes terras ecclesie cum pratis ad eas pertinentibus et domos cum virgulto et orto pariter grangias quas canonici habebunt cum parte curie necessaria et usum maioris domus et de orto et prato quod opus fuerit tempore colligendi et expendendi fruges suas Ipse autem vicarius debet episcopalia plene persolvere et archidiaconalia procuratione exhibere et tam ipsi archidiaconis quam aliis officialis domini episcopi per omnia respondere et ecclesie necessaria providere Ne igitur que a nobis canonice gesta sunt tractatu temporis valeant irritari carte presentis annotatione sigillo nostro consignate ea duximus roboranda salvo semper in omnibus iure episcopali et auctoritate sancte London ecclesie Hiis testibus Alardo archidiacono Lond []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter