utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290055

Charter Number: 03290055
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1196
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia London ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London constitutis eternam in domino salutem Cum ad omnes Cristiane religioni subiectos caritatis latitudo diffundatur et singulis ac universis temporalia simul et spiritualia bona pastoralis officii sollicitudine communicare teneamur hos tamen in visceribus caritatis arcius commendatos habere nos convenit qui mundum cum suis pompis relinquentes carnem suam cum viciis et concupiscentiis iugiter crucifigunt et domino se ipsos holocaustum offerunt Hiis profecto necesse est cum pro divinis obsequiis quibus addicti sunt ad seculares occupationes respectum vel delectum non habebant ut eis in hiis sine quibus humana vita non ducitur uberius provideatur ne quod absit ob defectum exteriorum a propositi sui studio vacillare cogantur Attendentes igitur honestam conversationem dilectorum in Cristo filiorum nostrorum monachorum de Stokes et fervens quod habent in religione propositum ob hoc etiam fortius inclinati quod se et sua cunctis in caritate petentibus prout exigit situs loci passim exponunt ad uberiorem domus ipsius sustentationem et pauperum et peregrinorum susceptionem ecclesiam Maioris Berdefeld cum fructibus et obventionibus et omnibus pertinentiis suis illis habendam et in usus proprios in perpetuum convertendam concedimus et episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus salvo per omnia iure ecclesie beati Pauli London salvis quoque memoratis monachis decimationibus omnibus de dominico comitis Claren in eadem villa quas antiquo iure et alia ratione habuerunt sibi appropriatas Idem etiam monachi vicarium ad eandem ecclesiam eligent et nobis et successoribus nostris presentabunt qui singulis annis quadraginta solidos de obventionibus altaris in natali domini et in Pascha pro stipendiis suis percipiet quamdiu bene ministraverit in eadem ecclesia et nisi monachi eum inutilem et minus idoneum esse coram episcopo Lundon probaverint Et ipsi monachi consuetudines episcopales sustinebunt et ecclesie competenter in ornamentis providebunt Ut igitur hec nostra concessio perpetue firmitatis robur obtinere valeat eam pagine presentis inscriptione pariterque sigilli nostri testimonio duximus roborandam Hiis testibus Petro Lundon Ricardo Colcestrie archidiaconis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter