Charter Document - 03290056
Charter Number: 03290056
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Ricardus divina miseratione Lundon ecclesie minister salutem in domino Que locis religiosis et ibidem devotum deo famulatum exhibentibus collata sunt beneficia dignum est in perpetuum illesa conservari et ne aliquando qualibet machinantium calliditate valeant inmutari ea pontificali confirmari decet auctoritate Quocirca religionem dilectorum in Cristo filiorum nostrorum monachorum de Stok et publice famam assertionis attendentes eis sex marcas argenti de ecclesia de Sta[m]burn quam ad eos sicut carte quas super hoc habent testantur pertinere cognovimus singulis annis nomine pensionis percipiendas sicut ante ingressum nostrum perceperunt pontificali auctoritate confirmamus Ita sane quod residuum a predictis sex marcis ad perpetuam vicariam eiusdem ecclesie cedet in perpetuum ad quam prefati monachi quotiens eam vacare contigerit idoneum vicarium nobis et successoribus nostris presentabunt qui omnia onera episcopalia sustinebit Ut autem hec nostra confirmatio perpetuam firmitatem obtineat nos eam presenti carta sigillique nostri testimonio roboramus Hiis testibus Radulfo abbate sancte Osithe Alardo archidiacono Lund Willelmo de Ely domini regis thesaurario magistro Rogero et aliis