utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290088

Charter Number: 03290088
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia London episcopus charisimis in Cristo filiis Ricardo priori et canonicis de Blakemore salutem gratiam et benedictionem Cum sumus debitores singulis sancte matris ecclesie filiis nostre provisioni subiectis pastorali sollicitudine providere illos tamen nos concedet favorabiliter exaudire quos et religionis honestas et paupertatis insigne dinoscitur efficere favorabiles Ea propter karissimi in Cristo filii nostris iustis petitionibus pro concurrentes assensu attendentes nichilominus precipue eam qua premitur universitas vestra urgentis simam paupertatem inherentes quoque vestigiis G bone memorie London episcopi predecessoris nostri ecclesiam de Blakemore cum omnibus ad eam pertinentibus necnon et locum ipsum cum pertinentiis suis in quibus a viris nobilibus A et I quondam regine camerariis auctoritate Ricardi bone memorie quondam London episcopi fundati estis ecclesias quoque de Hormeda et de Gynges et de Tyburna et capellam de Fryngria sicut eas iuste et canonice possidetis et decimas omnes et possessiones necnon et alias quascumque obventiones quas in episcopatu nostro ex quorumcumque fidelium largitione in presentiarum possidetis vel in futurum quocumque adquisitionis iusto et honesto titulo adipisci poteritis cum omnibus libertatibus et immunitatibus et consuetudinibus honestis vobis iuste canonice competentibus ea qua fungimur auctoritate episcopali confirmamus statuentes ut cum quamlibet supradictarum ecclesiarum vacare contigerit liceat vobis tanquam personis singulas eiusdem obventiones in proprios usus convertere Salva tamen in ecclesia de Homeda vicaria persone idonee quem provida deliberatione nobis vel successori nostro presentaveritis assignanda Percipiet autem idem vicarius et qui post ipsum ad eandem fuerint vicariam admittendi vicarie nomine singulas altaris obventiones cum omnibus eiusdem parochie minutis decimis exceptis decimis de nutrimentis animalium de domo vestra in eadem parochia provenientibus quas vobis apostolice sedis benignitas speciali iure reservavit necnon et decimas bladi et leguminum de dominico ecclesie de Hormeda et de una virgata terre quam in eadem villa tempore Philippi capellani possedistis cum una marca eidem de camera vestra annuatim solvenda provenientes sustinebitque idem vicarius omnia onera episcopalia et archidiaconalia canonica et consueta prenominatam ecclesiam contingentia salva quoque in ecclesia de Tyburn pro facultatibus eiusdem ecclesie competenti et honesta sustentatione quam diocesanus episcopus vicario a nobis presentando provida deliberatione duxerit assignandam salvis etiam in hiis omnibus nobis et successoribus nostris episcopalibus consuetudinibus Ut hec autem confirmatio nostra futuris temporibus rata permaneat et inconcussa eam presenti carta sigilli nostri appositione munita communiendam duximus et corroborandam Hiis testibus magistro Iohanne de Cantia canonico sancti Pauli London Thoma de Bensinton magistro Gilleberto de Pleisseto Salamone capellano Roberto de Wrytelington Henrico de Poterna Willelmo de Buckyngham Willelmo de Hethfeld Willelmo Blundo Fabiano Hugone Pistore Mauricio de Gant Iohanne Testard Roberto de Cestreton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter