utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290097

Charter Number: 03290097
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1208 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Lond E Elyen M Wigorn episcopi officialibus domini Eborach salutem Mandatum domini pape super negotio Cant ecclesie et interdicto ab aliquibus non observato suscepimus in quo illud inter cetera continetur si debilitetur sententia vel negotium enervetur quacumque occasione quidam ad celebrandum processerint etiam si propter illud capitulum quod est eis ab apostolica sede concessum ut videlicet nulle littere habeant firmitatem que tacito nomine Cisterciensis ordinis contra tenorem apostolicorum privilegiorum fuerint impetrate vos auctoritate nostra suffulti fiducialiter statuatis quicquid ipsi negotio videritis expedire facientes quod statueritis per ecclesiasticam censuram appellatione remota firmiter observari Quia vero non dubitamus quin occasione monachorum ordinis Cisterciensis in Anglia qui soli aliis cessantibus non sine multorum scandalo divina celebrare presumunt sententia interdicti auctoritate domini pape a nobis lata debilitetur et negotium quodam modo incipiat enervari apostolici auctoritate mandati statuimus ut ipsi Cistercienses sicut et alii religiosi cessent a celebratione divinorum durante interdicto Unde vobis mandamus eadem auctoritate districtius iniungentes quod monachis Cisterciensibus in diocesi Eborach commanentibus hoc nostrum statutum denuntiare et executioni mandare curetis Si quos vero huic nostro statuto inveneritis non parentes id nobis quantotius significare non omittatis ut nos quod ad nostrum officium spectat exequamur Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter