Charter Document - 03290101
Charter Number: 03290101
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1209
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1209
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
W Lond E Elien et M Wigorn episcopi venerabili fratri Wint episcopo salutem et fraternam in domino caritatem Fraternitati vestre notificamus quod litteras domini regis suscepimus clausas et ideo insufficientes ad securitatem conductus ulterius proficiscendi set nec de magistro Symone nec de monachis Cant sine quibus negotium expediri non potest ulla mentio facta fuit Ad hec etiam si littere domini regis patentes fuissent cum minori securitate conductus quam prius habuimus nequaquam priores limites conductus nostri transgrederetur Preterea si et nos et magister Simon et procuratores monachorum sufficientem haberemus conductum et essemus Norht vel alibi ad vocationem domini regis formam pacis a nobis et a vobis communiter provisam et secundum tenorem mandati apostolici conceptam cuius fines excedere nec possumus nec audemus nullatenus mutare Non autem possumus satis admirari quod in restitutione ablatorum que ad manus domini regis pervenerunt vel ad opus eius servantur facienda infra tres septimanas a die sancti Laurentii tam diu cessatur et quod de ea non audivimus presertim cum sicut bene recolimus vos ipsi cum essemus in consilio dixistis quod certi eratis quod intra terminum illum fieret restitutio Continetur etiam in quibusdam litteris vestris sigillo vestro signatis quod prioris conductus credebatis terminum qui erat usque ad assumptionem beate Virginis ad consummationem negotii satis esse diffusum Volumus autem discretionem vestram non latere quod nec adhuc facta est restitutio immobilium et libertatum cum libera administratione quod sicut prolocutum fuerat incontinenti fuerat facienda Unde quia res non procedit ad consummationem pacis sicut sperabatur et promissum fuerat nos attentius rogamus et sub debito fraternitatis exigimus et submonemus per fidem conductus qua nobis specialiter per litteras vestras patentes obligati estis ut quantumcumque tempestive poteritis Dovr festinare velitis Scitis enim quod terminus conductus nostri instat et quod ventus et mare in potestate nostra non sunt sed oportet in portu oportunitatem temporis expectare