Charter Document - 03290103
Charter Number: 03290103
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1209
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1209
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Domino regi [] W Lond E Elyen et M Wigorn episcopi salutem Placuit celsitudini regie mandare nobis sed etiam rogare ut cum omni festinatione veniremus Dovram sub conductu litterarum vestrarum patentium et litterarum venerabilium fratrum nostrorum Wint Bathon episcoporum et H et H Linc et Exonien electorum et cum quibus sicut in litteris vestris expresse continebatur satisfaciendi pro vobis in omnibus deo et ecclesie et ecclesiasticis personis plenitudinem potestatis regia maiestas contulerat Cum autem ad hanc vocationem vestram Dovram venissemus nec paratum invenissemus in effectum quod in litteris videbatur expressum ob reverentiam tamen et gratiam vestram quam in omnibus quatenus in nobis est desideramus et volumus promereri dedimus dilationem et cum predictis nuntiis vestris providimus formam pacis iuxta mandatum mandati apostolici sicut in scripto pacis cui sigilla nostra appensa sunt quod domino Winton vobis ostendendum commisimus evidenter apparet Et quia angustus erat terminus conductus litteris vestris contentus prefati nuntii vestri de plenitudine potestatis eisdem a vobis commisse tam de satisfaciendo quam de prorogando conductu prolongaverunt conductum nostrum a die sancti Laurentii in unum mensem ita tamen ut non liceret nobis transgredi Cantuar sed ibi ad Dovr vel loco intermedio interim commorari Accepimus autem postmodum litteras vestras die Mercurii proxima post festum sancti Bartholomei quibus vestri gratiam nobis significare voluistis ne responsii regii moram moleste feramus Continebatur etiam in litteris eisdem quod prorogabatis terminum conductus nostri a iam dicto festo sancti Laurentii in quinque septimanas Verum littere ille clause erant nec solent littere clause fieri de conductu nec de prorogando conductu Et licet verbis vestris tanquam karissimi nostri domini fidem adhibere sicut decet vellemus tamen ex quo in tam certo et sollempni ac publice noto conductu vestro et predictorum fidelium vestrorum sumus minus consulte egisse videremur si nos minori committeremus securitati presertim cum ille conductus vester sicut predictum est certis sit locorum angustiis limitatus Ad hec sicut nobis videtur frustra versus Norhant vel versus partes illas laboraremus ad presens cum nec magister S de Langet[on] procurator domini Cant nec monachi Cant procuratores conventus sine quibus negotium expediri non possit aliquem receperint illuc veniendi conductum Sed etiam si omnes illi nobiscum essent illic presentes tenorem mandati apostolici iuxta quem pretaxata pacis forma concepta est mutare aliquatenus non possemus unde dominationi vestre supplicamus ne vobis displiceat si in presentiarum versus Norhant non accedamus