utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290124

Charter Number: 03290124
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1219
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sanctissimo patri et domino Honorio dei gratia summo pontifici filii sui devotissimi W miseratione divina Lond episcopus ceterique C[an]t [suffraganei salute]m tam devotum quam debitum subiectionis et obedientie famulatum Confidentes in Cristo qui bene omnia fecit et surdos audire et mutos loqui [] [devo]tissime credimus vobis plurimum complacere cum dei magnalia que senescente mundo renovari cognoscuntur Auribus vestris fideliter et [] annunciantur a filiis vestris ad laudem eius qui sanctos suos moderno tempore miraculorum indiciis non desinit exaltare Cum ergo deus per merita venerabilis viri et magnifici patris Hugonis quondam Linc episcopi multa miraculose tam in vita ipsius quam post mortem dignatus sit operari prout audivimus et pre[] super quibus inquisitionem vestri gratia per venerabilem patrem nostrum S dei gratia Cantuar archiepiscopum sancte Romane ecclesie cardinalem et dilectum fratrem nostrum W Conventr episcopum ac virum venerabilem abbatem de Fontibus fieri precepistis paternitati vestre quanta possumus humilitate preces effundimus quatenus secundum inquisitionem que ut audivimus et credimus pauca de multis comprehendit mirabilia que dominus per merita sancti viri dignatus est declarare in sepedicto sancto viro cuius beatitudinis preconium publica totius regni nostri fama magnificare non desinit dig[nemini] si placet exaltare nomen domini ut lucerna super candelabrum per vestram ponatur dispensationem quod omnibus in domo dei existentibus um ponet claritatis et lampas per vos accensa nobis viam pandat ad [in]dulgentiam vobis autem ad gloriam et coronam Vitam et incolumnitatem vestram conservet dominus ecclesie sue per tempora longa
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter