utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290128

Charter Number: 03290128
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi [] Willelmus dei gratia London episcopus eternam in domino salutem Ad inspectionem scripti autentici viri nobilis domini Roberti de Ferariis filii comitis Willelmi de Ferariis perpendimus evidenter ipsum plene dilectis in Cristo filiis et amicis priori et fratribus Hospitalis sancti Iohannis Ierlm ius patronatus ecclesie de Stebbyng quod aliquando sibi vendicaverat concessisse quod etiam dicti prior et fratres a patre dicti Roberti fuerant assecuti Cum igitur iidem prior et fratres in plena essent possessione iuris eiusdem ipsi nobis dilectum filium Thomam filium Ricardi clericum iure suo utentes ad predictam ecclesiam presentarunt quem quidem nos ad eorum presentationem admisimus et personam instituimus in eadem Quod ut robur perpetuum optineat firmitatis presenti scripto nostro munito duximus confirmandum Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter