utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290154

Charter Number: 03290154
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1213
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Lond episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus devenire nos ad presentationem prioris et conventus sancte Trinitatis London rectorum ecclesie de Nuttel Maundevill Eustachium capellanum ad vicariam ecclesie predicte admisisse et ipsum in eadem sollempniter perpetuum vicarium instituisse salva consueta et debita pensione prefatis priori et conventui de eadem vicaria annuatim persolvenda Et ne super hoc possit de cetero ambiguitas generari istud presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus roborare Hiis testibus Petro thesaurario sancti Pauli Lond magistris Symone de Glouecestr Gileberto de Plesset Radulfo de Bisac canonicis sancti Pauli magistris Roberto de Watford Willelmo de Puro Lacu Mauricio et Galfrido de Vallibus et Martino clericis et multis aliis Dat apud Stebeh anno domini MCCXIII xvi Kalendas Ianuarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter