utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290158

Charter Number: 03290158
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Willelmus dei gratia Lond episcopus salutem in domino sempiternam Ut ea que a bone recordationis Gileberto quondam Lond episcopo predecessore nostro provide et secundum deum sunt acta penes ecclesiam et canonicos sancte Trinitatis Lond stabiliori firmitate nitantur nos eiusdem predecessoris nostri vestigiis inherentes predicte ecclesie et canonicis ecclesias de Thoteha et Welcomestowe quas eundem predecessorem nostrum novimus concessisse et in usus proprios confirmasse necnon et ecclesiam sancti Botulphi extra Alegat episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus in eorum usus proprios intuitu pietatis volentes et firmiter statuentes ut ipsi de ecclesiis de Thoteha et Welcomestowe percipiant et habeant omnes decimas garbarum quarumlibet segetum et feni et terras et possessiones et redditus et servitia siqua sunt pertinentia ad easdem salvis perpetuis vicariis vicariorum ad eorum presentationem a nobis et nostris successoribus instituendorum canonice in eisdem Ita videlicet quod vicarius de Thoteha nomine vicarie sue omnes minutas decimas et oblationes et obventiones altaris percipiat et habebit et preterea de camera canonicorum singulis annis viginti solidos et duas acras terre in quibus sibi construat mansionem solvendo ecclesie sancte Trinitatis unam libram cere annuam nomine pensionis Vicarius autem de Welcomestowe nomine vicarie sue percipiet omnes minutas decimas et oblationes et obventiones altaris et nomine pensionis sue duas libras cere ecclesie sancte Trinitatis persolvet annuatim Uterque vero vicarius omnia onera ecclesie sue incumbentia consueta et debita sustinebit Ecclesiam vero sancti Botulphi superius memoratam eisdem canonicis cum omnibus ad ipsam pertinentibus in usus proprios confirmamus salva honesta competenti sustentatione cappellani in eadem per ipsos pro tempore ministrantis Quod ut firmum et stabile perseveret presens scriptum sigilli nostri munimine duximus confirmandum Hiis testibus magistris Ranulfo de Besaz Willelmo de Purle Iohanne de Storteford Martino persona de Maresheie Stephano de Heseleghe Radulfo de Herlaue et Rogero de Lond et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter