utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290159

Charter Number: 03290159
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Willelmus dei gratia Lond episcopus salutem in domino sempiternam Ut ea que a bone recordationis Gilberto quondam Lond episcopo predecessore nostro provide et secundum deum sunt acta penes ecclesiam et canonicos sancte Trinitatis Lond stabiliori firmitate nitantur Nos eiusdem predecessoris nostri vestigiis inherentes predicte ecclesie et canonicis ecclesias de Toteh[a]m et de Wolcomstowe quas eundem predecessorem nostrum novimus concessisse et in usus proprios confirmasse necnon et ecclesiam sancti Botulphi extra Alegate episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus in eorum usus proprios intuitu pietatis volentes et firmiter statuentes ut ipsi de ecclesiis de Toteh[a]m et Wolcomstowe percipiantet habeant omnes decimas garbarum quarumlibet segetum et feni et terras et possessiones et redditus et servitia si qua sunt pertinentia ad easdem salvis perpetuis vicariis vicariorum ad eorum presentationem a nobis et successoribus nostris instituendorum canonice in eisdem Ita videlicet quod vicarius de Toteh[a]m nomine vicarie sue omnes minutas decimas et oblationes et obventiones altaris percipiat et habebit et preterea de camera canonicorum singulis annis xx solidos et duas acras terre in quibus sibi construat mansionem solvendo ecclesie sancte Trinitatis unam libram cere annuatim nomine pensionis Vicarius autem de Wolcomstowe nomine vicarie sue percipiat omnes minutas decimas et oblationes et obventiones altaris et nomine pensionis sue duas libras cere ecclesie sancte Trinitatis persolvet annuatim Uterque vero vicarius omnia onera ecclesie sue incumbentia consueta et debita sustinebit Ceterum tamen dicti canonici de concessione pie memorie Ricardi quondam Lond episcopi de ecclesia de Nutleghe unam marcam perceperint usque ad tempus nostrum Nos eandem ipsis marcam confirmamus indulgentes eis et confirmantes ut ad uberiorem sui sustentationem preter illam marcam quam inde prius perceperunt aliam amodo percipiant ita quod de cetero ex ea percipiant duas marcas Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret presens scriptum sigilli nostri munimine duximus confirmandum Hiis testibus magistris Ranulpho de Besanz Willelmo de Purlee Iohanne de Stortford Martino persona de Meresheye Stephano de Heseleghe Radulfo de Herlaue et Rogero de Lond et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter