utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290169

Charter Number: 03290169
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus salutem presentem et futuram in domino Pii pastoris sollicitudinem respicit unicuique et maxime viris religiosis quod suum est paterna protectione conservare et ne sui iuris iacturam seu diminutionem in aliquo sustineant diligenter procurare Eapropter volumus ad universitatis vestre notitiam pervenire nos de iure dilectorum nostrorum in Cristo monachorum de Malm et antiqua eorum possessione in ecclesia beati Nicholai Hachim apud London satis certos et plenius instructos ad instantiam et petitionem karissimi nostri Roberti abbatis et conventus eiusdem loci supradictam ecclesiam eisdem habendam et perpetuo possidendam salvo in omnibus iure London ecclesie concessisse et episcopali qua presidemus auctoritate confirmasse Quod ne tractatu temporis possit in irritum revocari presentem cartam sigilli nostri testimonio duximus roborandam Hiis testibus Hugone Peverel cantore sancti Martyni et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter