utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290180

Charter Number: 03290180
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem dilectorum filiorum abbatis et conventus sancte Osithe Ayletum capellanum ad perpetuam vicariam ecclesie de Southmenstr admisisse et ipsum in eadem perpetuum instituisse vicarium Qui quidem nomine vicarie percipiet et habebit omnes obventiones altaris eiusdem ecclesie et omnes minutas decimas totius parochie preterquam de mariscis ipsius parochie et preterquam de curia domini episcopi reddendo prefatis canonicis annuatim pensione in unam marcam ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam marcam Habebit autem et tenebit idem vicarius quamdam domum ad manendum ex australi parte predicte ecclesie cum dimidia acra terre illi domui adiacente Et ipse omnia onera debita et consueta eidem ecclesie incumbentia sustinebit Quod ut robur optineat perpetue firmitatis presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus magistris Willelmo de Purle Iohanne de Stortford Mauricio de Herlaw et aliis Dat apud Southm anno domini millesimo CCXIX iii Idus Septembris pontificatus nostri vicesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter