utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290181

Charter Number: 03290181
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus sancte Osithe Nicholam clericum admisisse ad ecclesie de Mochelstow perpetuam vicariam ipsumque perpetuum instituisse vicarium in eadem Qui quidem nomine vicarie predicte omnes obventiones altaris et minutas decimas totius parochie preter illas que de marisco eiusdem abbatis provenient percipiet et habebit et omnia onera predicte ecclesie incumbentia consueta et debita sustinebit et eidem ut in libris et ornamentis prout competens et necesse fuerit providebit necnon et in capella divina faciet ministrari Quod ut perpetue robur obtineat firmitatis presenti scripto ac sigilli nostri munimine confirmavimus Hiis testibus Willelmo London Willelmo Mydd [archidiaconis] et aliis Dat apud sanctam Ositham anno domini millesimo CCXXV Idus Ianuarii pontificatus nostri anno vicesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter