Charter Document - 03290199
Charter Number: 03290199
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus divina permissione London episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod anno ab incarnatione domini MCC secundo in festo beate virginis Margarete recepimus ad firmam de G abbate sancti Audoeni et de eiusdem loci conventu usque ad ix annos totam terram suam de Angl scilicet Mersay Fingringeho Peith et Duninland cum boscis et cum omnibus aliis pertinentiis suis Ita quod de primis quatuor annis reddidimus eis trecentas et viginti marcas infra quatuor menses post receptionem illius terre nichil per illos iiii annos amplius marcas reddituri De aliis vero [sequen]tibus annis reddemus eis annuatim centum marcas apud Roth videlicet in natali domini l marcas et in festo sancti Iohannis Baptiste l marcas salva tamen presentatione ecclesiarum suarum ad prefatam terram spectantium si quam infra dictum terminum vacare contigerit licet pensiones earum debeamus percipere De boscis vero eorum nichil vendere dare aut capere poterimus nisi quod [ad focum] vel ad edificationem vel reparationem domorum eiusdem terre fuerit neccessarium Si vero occasione domus sue predicta terra in manum domini regis fuerit devoluta vel per gwerram aliqua dampna incurrerit ipsi [omni]a dampna que nos per testimonium xii legalium hominum de eodem feodo pertulisse constiterit nobis secundum perdita sufficienter restaurare tenentur Si vero de nobis infra dictum terminum co[] nos salva fidelitate et indempnitate ecclesie sue totam terram illam magistro Rannulfo de Bisac vel cui idem R voluerit trademus Idem enim R corporale prestitit sacramentum coram Odone tunc priore sancti Stephani Cadom se ex parte sua si ita evenerit eandem conventionem fideliter observaturum Quod quidem nos ex parte nostra bona fide promisimus et ipsi versa vice fideliter promiserunt se id idem sine malo ingenio observaturos et per interpositas personas scilicet per Reginaldum priorem suum Radulfum de Ros baillivum suum Ricardum priorem de Sigeio et per Willelmum []rnel in animas suas iuraverunt quod predictas conventiones nobis fideliter et sine malo ingenio observabunt Recepimus autem in predictis maneriis hec instauramenta sexdecim boves quemlibet precii v solidorum et xxii averos [eiusdem] precii septem vaccas quamlibet eiusdem precii et tam vitulos quam iuvencas de uno anno quinque quemlibet precii duorum solidorum et sex [vitulos] lactentes [quemlibet pre]cii vi d[enariorum et xxx porc]os superannatos quemlibet precii xii denariorum et decem purcellos quemlibet precii trium denariorum apud Mersay unam bercariam de septies xx [sexcies ovibus et xii] multo[nibus] apud Peith [aliam] bercariam de sexcies xx ovibus et xii multonibus apud Fingringeho tertiam bercariam de sexcies xx ovibus et xii multonibus item quartam bercariam et dimidiam ibidem Preterea recepimus centum et sexaginta sex acras seminatas de frumento et centum et sex acras et dimidiam de siligine et ducentas et sexaginta sex acras et d[imi]diam de avena et undecim acras et dimidiam de ordeo et septem acras et dimidiam de fabis et pisis et ducentas et viginti unam acras warettatas de quibus li a[cras] et dimidiam fuerunt rebinate Nos vero ad finem termini prenominati talia instauramenta eis reddemus qualia ab eis recepimus et similiter de tot acris seminatis warettatis et rebinatis quot recepimus eis respondebimus Ut autem conventio ista rata permaneat et inconcussa eam presenti scripto sigilli nostri appositione munito duximus roborandam Et Odo prior sancti Stephani Cadom qui se de predicta conventione firmiter [ob]servanda pro nobis et pro predictis abbate et conventu fideiussorem constituit ad huius rei attestationem sigillum suum huic pagine apposuit Hiis testibus Samsone abbate sancti Stephani Cadom Odone priore eiusdem loci Willelmo Beniamin tunc baillivo Rogero de Mundrevilla tunc celerario Gregorio de Ros Petro de Bosco monachis Adam de Karpikeit Alano Russell Roberto de Ros Willelmo de Camera Droetto filio suo Luca pincerna Gaufrido camerario et multis aliis