utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290203

Charter Number: 03290203
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus devenire nos ad presentationem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus Westm patronorum unius medietatis ecclesie sancti Magni iuxta pontem Lond et ad presentationem quoque prioris et conventus Bermundeseye patronorum alterius medietatis eiusdem ecclesie Simonem de Valenciis clericum ad eandem ecclesiam vacantem in totum pietatis intuitu admisisse ipsumque in ea sollempniter instituisse personam salvis pensionibus predictorum abbatis Westm et prioris Bermundeseie et suorum conventuum quas annuatim de eadem ecclesia iuste et canonice fuerint precepturi Idem autem S clericus omnia onera episcopalia et archidiaconalia ecclesiam ipsam pro utraque medietate contingentia sustinebit Quod ut debite firmitatis robur optineat presenti scripto et sigillo nostro apposito duximus confirmandum Dat apud London xviii Kalendas Maii anno incarnationis dominice MCCVIII Hiis testibus Iohanne de Kantia cancellario magistro Gilleberto de Plesset Ricardo de Camera canonicis Lond Henrico de Poterna Willelmo de Hetfeld Michaele de Barbeflet clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter