utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290204

Charter Number: 03290204
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus in vero salutari salutem Cum ad omnia caritatis opera teneamur iniuncti nobis officii specialis ratio nos astringit ut ea que viris religiosis sunt a fidelium devotione collata ipsis non solum debeamus pontificali qua fungimur auctoritate ut in posterum rata permaneant confirmare verum etiam in religionis subsidium et augmentum in quantum nobis ex ratione permittitur propagare Attendentes igitur qua pia erga domos religiosas gestare viscera teneamur inter quas domum sancti Audoeni Rothom precipua novimus religione florere monachis in domo ipsa domino servientibus ecclesiam apostolorum Petri et Pauli de Mersay et ecclesiam de Fingringehou cum omnibus ad eas pertinentibus in usus proprios duximus confirmare eisdem caritatis intuitu concedentes ut duas partes earumdem ecclesiarum in omnibus ad opus infirmarie sue percipiant in sustentamentum et subsidium infirmorum Ad tertiam vero ipsarum ecclesiarum partem nobis et successoribus nostris [vi]carios presentabunt eam perpetuo iure in omnibus percepturos et de omnibus consuetudinibus ad episcopum vel ad archidiaconum pertinentibus responsuros Que ut perpetue firmitatis robur optineant presenti scripto sigilli nostri appositione munito duximus roboranda Dat apud Orset anno incarnatione dominice MCCVII octavum Kalendis Novembris Hiis testibus magistris Simone de Gloec G de Plesset et R de Bisac canonicis London David canonico sancte Osyth et Godefrido capellanis fratre H canonico sancti Laudi Henrico de Poterna magistro Michaele de Barbefl Hugone de Waltham clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter