Charter Document - 03290221
Charter Number: 03290221
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1225
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1225
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Eustachius dei gratia London episcopus salutem in domino eternam Noverit universitas vestra quod cum inter magistrum et fratres Hospitalis Ierusol in Anglia ex una parte et priorem de sancto Walerico patronum ecclesie de Hampton et Mauritium rectorem eiusdem ecclesie ex altera super capellam in curia dictorum magistri et fratrum apud Hampton constructam super minutis decimis eorundem fratrum et sororum ibidem commorantium et aliis querelis tempore confectionis istius scripture mutuo ad invicem competentibus contentio verteretur Tandem eadem contentio coram nobis amicabiliter in fine conquievit videlicet quod memorati fratres et sorores sicut eis a sede apostolica est indultum capellam [et] cimiterium cum sepultura ad opus fratrum et sororum peregrinorum et eorum qui de mensa ipsorum fuerint necnon et eorum qui caritative ibidem sepulturam elegerint salva tamen matrici ecclesie circa eligentes canonica iustitia habeant imperpetuum et sint immunes a prestatione minutarum decimarum sicut in privilegiis eis a sede apostolica indultis expressius continetur salvis tamen aliis decimis prefate matrici ecclesie Set quia per dicte capelle constructionem et minutarum decimarum subtractionem dicta ecclesia de Hampton enormiter dedi videretur nisi ipsius indemnitati in aliquo prospiceretur sepe dicti fratres et sorores ad commonitionem nostram et ob reverentiam ecclesie nostre et nostra pro bono pacis sepe dicte matrici ecclesie quinquaginta quinque solidos cum quinque solidis redditus et crofta que dominus Henricus de sancto Albano eidem contulerat ecclesie concesserunt imperpetuum ad duos anni terminos percipiendos medietatem scilicet ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha Hanc autem amicabilem compositionem utraque pars firmiter et bona fide observandam promisit in cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi tripartiti confecto [utraque pars] sigillum suum una cum sigillo capituli nostri et nostro apposuit Cuius una pars penes dictos magistrum et fratres et altera penes memoratos priorem et rectorem ecclesie de Hampton tertia vero in thesaurario apud sanctum Paulum remanebit Hiis testibus Roberto decano sancti Pauli London magistris Galfrido Lucy et Willelmo de Purleua canonico sancti Pauli magistro Rogero de Baden magistris Hugone Lond et Ada de Hospit et aliis Dat apud Strand iii Idus Maii anno consecrationis Eustachii episcopi London quinto